Ad Majorem Dei Gloriam ante sepulcrum S. Ignatii de Loyola, aput Ecclesiam Jesu Romae.
twitter.com/ProVaticanus
Elogium sepulcrale S. Ignatij,
CVIVS ANIMVS
vastissimo coerceri non potuit unius orbis ambitu,
EIVS CORPVS
humili hoc angustoque tumulo continetur.
qui magnum aut Pompeium, aut Caesarem, aut Alexandrum cogitas,
aperi oculos veritati,
maiorem his omnibus leges
IGNATIVM.
Non coerceri maximo, contineri tamen a minimo, divinum est.
IGNATIO
virtute maximo, submissione minimo,
totius orbis locus angustus,
unius urbis loculus augustus est.
hinc animum gerens mundo maiorem
plus ultra unius orbis et aevi terminos saepe quaesivit,
quo opera suae pietatis extenderet;
inde de se cogitationem habens minimo minorem,
minus citra communis sepulcri latebras semper optavit,
quo inhumati corporis pondus abiiceret.
caelum animo, Roma corpori
illi ad maiorem Dei gloriam summa speranti
aliquid summo magis attribuit:
huic ad maiorem sui abiectionem ima spectanti
modum posuit mediumque virtutis.
A° M. CD. XCI. in arce Loiolaea, loco apud Cantabros illustri,
mortalium plane bono, et iuvandis hominibus vere natus,
suae primum gloriae cupidus, in aula et campo catholici regis,
naturae dedit, quod dein, divinae tantum gloriae studiosus,
sanctioribus in castris, saluti et gratiae consecraret.
Cum hostes adversus innumeros unus prope Pompeiopolim tueretur,
idem, Sauli instar et Pauli, vi, non virtute victus,
ita cecidit, ut optandus fuisse casus, non fugiendus,
etiam Ignatio, videretur : arcem perdidit; servavit Ecclesiam.
ex eo non iam suus,
sed eius qui stantem tormento perculit,
ut prodigio fulciret abiectum,
sacramentum quod mundo dixerat, Christo dedit.
per militiae sanctioris asperrima rudimenta,
per insidias daemonum , per oppugnationes hominum,
per coniurata in unum omnia
factus dux e milite, ex tirone veteranus,
IESV nomine, non suo,
legionem in Ecclesia Dei fortissimam conscripsit,
quae, vitam pro divini cultus incremento paciscens
in Romani Pontificis verba iuraret.
hic ille est in quo ostendit Deus[4],
quantum ei curae sit Ecclesiae securitas,
in quo miserantis Dei bonitatem atque potentiam:
Ecclesia Catholica veneratur.
quem prostratum tamquam Paulum erexit Deus,
ut nomen suum coram gentibus populisque portaret:
quem praeelegit Dominus, ut eorum dux foret
qui sui in terris vicarii auctoritatem defenderent,
et rebelles haereticos ad unitatem fidei revocarent.
quem suo IESV commendavit Pater aeternus;
cui ipse IESVS se propitium fore promisit;
quem Spiritus Sanctus omnium virtutum genere decoravit:
quem praesens toties et propitia virgo mater dilexit ut filium,
erudiit ut alumnum, defendit ut clientem.
qui Dei amans, non caeli, osor mundi, non hominum,
paratus pro his excludi gloria, pro illo damnari poena;
mortalis apud homines vitae non prodigus, sed contemptor;
vitalis apud inferos mortis non metuens, sed securus,
profuit vivus mortuis quos revocavit ad vitam;
mortuus vivis quos servavit a morte;
utrisque se patrem exhibens,
dignus haberi potuit IESV nomine,
qui praeter Dei gloriam et salutem hominum, nil quaesivit.
Anno M.D.LVI. Prid. kalendas augustas
nutu summi imperatoris iussus a statione decedere,
curam mortalium quam vivus habuerat,
etiam mortuus non amisit.
caelo transscriptus, sed propensus in terras;
animarum avidus, etiam cum Deo plenus;
Ecclesiae triumphantis socius, pro militante solicitus,
quod unum potuit
corpus suum, pignus animi fideique depositum hic reliquit;
cui nequid deesset ad gloriam,
non semel angelicos inter cantus submissa de caelo lumina micuerunt.
age, quisquis haec leges,
beatos immortalis viri et patris communis omnium cineres venerare:
hos tu, cum videris, religiose cole,
cum habueris, pie complectere;
et latere sub his, etiam nunc, suum ignem,
hoc est, servientem humanae vitae et saluti Ignatium deprehendes.
Vixit annis quinque et sexaginta inter mortales,
octoginta quatuor inter immortales.
a Gregorio XV. catholicis aris solenniter additus ann. huius saecul. XXII.
a Deo perenni gloria caelitum ultra omne saecul. feliciter cumulandus.
Hoc sui animi et venerationis perpetuae monumentum
non structum auro vel marmore,
sed tenaci grataque memoria consecratum
OPTIMO MAXIMOQUE, POST DEUM, PATRI,
MINIMA IESV SOCIETAS
M.DC.XL. anno suo saeculari primo, posuit, dedicavit.
zazzle.com/ProVaticanus